HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXXII: Quod recepti sunt a muliere purpuraria

#Act. XVI

Et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. Et mulier quaedam Lydia nomine, purpuraria civitatis Thyatirenorum audiebat nos loquentes. Potest autem intelligi purpuraria, quasi utens purpura, quia forsan erat de regio semine. Vel potius purpuraria, quia textrix purpurae, vel quia vendebat purpuram. Cum autem baptizata esset, et domus ejus tota, deprecata est nos, dicens: Si judicatis me fidelem, introite in domum meam, et manete mecum. Et intravimus coacti. Adhuc enim abhorrebant intrare domos gentilium pro vitando scandalo Judaeorum.